[39]
ne tum
quidem, Paule noster, tabellas Romam cum laurea mittere
audebas? 'misi,' inquit. quis umquam recitavit, quis ut
recitarentur postulavit? nihil enim mea iam refert, utrum
tu conscientia oppressus scelerum tuorum nihil umquam
ausus sis scribere ad eum ordinem quem despexeras, quem
adflixeras, quem deleveras, an amici tui tabellas abdiderint
idemque silentio suo temeritatem atque audaciam tuam
condemnarint; atque haud scio an malim te videri nullo
pudore fuisse in litteris mittendis, at amicos tuos plus habuisse
et pudoris et consili, quam aut te videri pudentiorem fuisse
quam soles, aut tuum factum non esse condemnatum
iudicio amicorum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.