[89]
quid quod tu totiens diffidens ac
desperans rebus tuis in sordibus, lamentis luctuque iacuisti,
quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias amicos
sociosque misisti, quod, cum sustentare vix posses maerorem
tuum doloremque decessionis, Samothraciam te
primum, post inde Thasum cum tuis teneris saltatoribus
et cum Autobulo, Athamante, Timocle, formosis fratribus,
contulisti, quod inde te recipiens in villa Euchadiae, quae
fuit uxor Execesti, iacuisti maerens aliquot dies atque inde
obsoletus Thessalonicam omnibus inscientibus noctuque
venisti, quod, cum concursum plorantium ac tempestatem
querelarum ferre non posses, in oppidum devium Beroeam
profugisti? quo in oppido cum tibi spe falsa, quod Q.
Ancharium non esse successurum putares, animos rumor
inflasset, quo te modo ad tuam intemperantiam, scelerate,
renovasti!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.