[36]
quae lex quem ad modum accepta sit quid me attinet
dicere? ex vobis audio nemini civi ullam quo minus
adesset satis iustam excusationem esse visam; nullis
comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam
neque splendidiorem fuisse; hoc certe video, quod indicant
tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes
fuisse tabellarum, et, quod in honoribus vestrorum propinquorum
non facitis vel aetatis excusatione vel honoris, id in
salute mea nullo rogante vos vestra sponte fecistis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.