[82]
perfecit ille ut, si montes resedissent, amnes
exaruissent, non naturae praesidio sed victoria sua rebusque
gestis Italiam munitam haberemus. sed cum me expetat,
diligat, omni laude dignum putet, tu me a tuis inimicitiis
ad simultatem veterem vocabis, sic tuis sceleribus rei publicae
praeterita fata refricabis? quod quidem tu, qui bene
nosses coniunctionem meam et Caesaris, eludebas, cum a
me trementibus omnino labris, sed tamen cur tibi nomen
non deferrem requirebas. quamquam, quod ad me attinet,
'numquam istam imminuam curam infitiando tibi,'
tamen est mihi considerandum quantum illi tantis rei
publicae negotiis tantoque bello impedito ego homo amicissimus
sollicitudinis atque oneris imponam. nec despero
tamen, quamquam languet iuventus nec perinde atque
debebat in laudis et gloriae cupiditate versatur, futuros
aliquos qui abiectum hoc cadaver consularibus spoliis
nudare non nolint, praesertim tam adflicto, tam inopi, tam
infirmo, tam enervato reo, qui te ita gesseris ut timeres ne
indignus beneficio videreris, nisi eius a quo missus eras
simillimus exstitisses.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.