[33]
atque
ut tuum laetissimum diem cum tristissimo meo conferam,
utrum tandem bono viro et sapienti optabilius putas sic
exire e patria ut omnes sui cives salutem, incolumitatem,
reditum precentur, quod mihi accidit, an, quod tibi proficiscenti
evenit, ut omnes exsecrarentur, male precarentur,
unam tibi illam viam et perpetuam esse vellent? mihi
me dius fidius in tanto omnium mortalium odio, iusto praesertim
et debito, quaevis fuga quam ulla provincia esset
optatior.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.