[80]
sed
praeterita mitto. me ut Cn. Pompeius omnibus studiis
suis, laboribus, vitae periculis complexus est, cum municipia
pro me adiret, Italiae fidem imploraret, P. Lentulo
consuli, auctori salutis meae, frequens adsideret, senatus
sententiam praestaret, in contionibus non modo se defensorem
salutis meae sed etiam supplicem pro me profiteretur,
huius voluntatis eum quem multum posse intellegebat, mihi
non inimicum esse cognorat, socium sibi et adiutorem,
C. Caesarem, adiunxit. iam vides me tibi non inimicum
sed hostem, illis quos describis non modo non iratum sed
etiam amicum esse debere; quorum alter, id quod meminero,
semper aeque mihi amicus fuit ac sibi, alter, id quod
obliviscar, sibi aliquando amicior quam mihi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.