[7]
mihi populus Romanus universus illa
in contione non unius diei gratulationem sed aeternitatem
immortalitatemque donavit, cum meum ius iurandum tale
atque tantum iuratus ipse una voce et consensu approbavit.
quo quidem tempore is meus domum fuit e foro reditus ut
nemo, nisi qui mecum esset, civium esse in numero videretur.
atque ita est a me consulatus peractus ut nihil
sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano
egerim, ut semper in rostris curiam, in senatu populum
defenderim, ut multitudinem cum principibus, equestrem
ordinem cum senatu coniunxerim. exposui breviter consulatum
meum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.