[68]
dicet aliquis: 'unde haec tibi nota sunt?' non me
hercules contumeliae causa describam quemquam, praesertim
ingeniosum hominem atque eruditum, cui generi
esse ego iratus ne si cupiam quidem possum. est quidam
Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam—sic enim
cognovi—humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis
est aut ipse secum. is cum istum adulescentem iam tum
hac dis irata fronte vidisset, non fastidivit eius amicitiam,
cum esset praesertim appetitus; dedit se in consuetudinem
sic ut prorsus una viveret nec fere umquam ab eo discederet.
non apud indoctos sed, ut ego arbitror, in hominum eruditissimorum
et humanissimorum coetu loquor. Audistis profecto
dici philosophos Epicureos omnis res quae sint homini
expetendae voluptate metiri; rectene an secus, nihil ad nos
aut, si ad nos, nihil ad hoc tempus; sed tamen lubricum
genus orationis adulescenti non acriter intellegenti et saepe
praeceps.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.