[28]
sed ille
tamen agebat aliquid; tuebatur auctoritatem summi viri.
erat ipse sceleratus, erat gladiator, cum scelerato tamen
et cum pari gladiatore pugnabat. tu scilicet homo
religiosus et sanctus foedus quod meo sanguine in pactione
provinciarum iceras frangere noluisti. caverat enim sibi
ille sororius adulter ut, si tibi provinciam, si exercitum, si
pecuniam ereptam ex rei publicae visceribus dedisset,
omnium suorum scelerum socium te adiutoremque praeberes.
itaque in illo tumultu fracti fasces, ictus ipse,
cotidie tela, lapides, fugae, deprehensus denique cum ferro
ad senatum is quem ad Cn. Pompeium interimendum
conlocatum fuisse constabat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.