[67]
est enim quaedam quae, quamquam
omnis est vitiosa atque turpis, est tamen ingenuo ac libero
dignior. nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum—laudabo
inimicum—quin ne magno opere quidem
quicquam praeter libidines sumptuosum. toreuma nullum,
maximi calices, et ei, ne contemnere suos videatur, Placentini;
exstructa mensa non conchyliis aut piscibus, sed multa
carne subrancida. Servi sordidati ministrant, non nulli
etiam senes; idem coquus, idem atriensis; pistor domi
nullus, nulla cella; panis et vinum a propola atque de
cupa; Graeci stipati quini in lectis, saepe plures; ipse
solus; bibitur usque eo dum de dolio ministretur. Vbi
galli cantum audivit, avum suum revixisse putat; mensam
tolli iubet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.