[65]
fac huius odi
tanti ac tam universi periculum, si audes. instant post
hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique
ludi, quales non modo numquam fuerunt, sed ne quo modo
fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari.
da te populo, committe ludis. sibilum metuis? Vbi sunt
vestrae scholae? ne acclametur times? ne id quidem
est curare philosophi. manus tibi ne adferantur? dolor
enim est malum, ut tu disputas; existimatio, dedecus,
infamia, turpitudo verba atque ineptiae. sed de hoc non
dubito; non audebit accedere ad ludos. convivium publicum
non dignitatis causa inibit, nisi forte ut cum P. Clodio,
hoc est cum amoribus suis, cenet, sed plane animi sui
causa; ludos nobis 'idiotis' relinquet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.