[62]
O tenebrae, o lutum, o sordes, o paterni generis oblite,
materni vix memor! ita nescio quid istuc fractum, humile,
demissum, sordidum, inferius etiam est quam ut Mediolanensi
praecone, avo tuo, dignum esse videatur. L. Crassus,
homo sapientissimus nostrae civitatis, specillis prope scrutatus
est Alpis ut, ubi hostis non erat, ibi triumphi causam
aliquam quaereret; eadem cupiditate vir summo ingenio
praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum
neuter triumphavit, quod alteri illum honorem conlega, alteri
mors peremit. inrisa est abs te paulo ante M. Pisonis
cupiditas triumphandi, a qua te longe dixisti abhorrere.
qui etiam si minus magnum bellum gesserat, ut abs te
dictum est, tamen istum honorem contemnendum non
putavit. tu eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta,
abundantior consilio, ingenio, sapientia quam Crassus, ea
contemnis quae illi 'idiotae,' ut tu appellas, praeclara
duxerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.