[61]
quin tu me vides qui, ex qua provincia
T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius,
innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt,
ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam
lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male
vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo
in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac
die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in
campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus
interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi
manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut
tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui.
quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi
litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate
ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis
rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans
commurmuratus sit:
‘ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται.’'
hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem
in currum revocare possis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.