[57]
quod si te senatus populusque Romanus aut
non appetentem aut etiam recusantem bellum suscipere,
exercitum ducere coegisset, tamen erat angusti animi atque
demissi iusti triumphi honorem dignitatemque contemnere.
nam ut levitatis est inanem aucupari rumorem et omnis
umbras etiam falsae gloriae consectari, sic est animi lucem
splendoremque fugientis iustam gloriam, qui est fructus
verae virtutis honestissimus, repudiare. Cum vero non
modo non postulante atque cogente sed invito atque oppresso
senatu, non modo nullo populi Romani studio sed
nullo ferente suffragium libero, provincia tibi ista manupretium
fuerit eversae per te et perditae civitatis, cumque
omnium tuorum scelerum haec pactio exstiterit ut, si tu
totam rem publicam nefariis latronibus tradidisses, Macedonia
tibi ob eam rem quibus tu velles finibus traderetur:
cum exhauriebas aerarium, cum orbabas Italiam iuventute,
cum mare vastissimum hieme transibas, si triumphum contemnebas,
quae te, praedo amentissime, nisi praedae ac
rapinarum cupiditas tam caeca rapiebat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.