[53]
habes reditum meum. confer nunc vicissim tuum,
quando quidem amisso exercitu nihil incolume domum
praeter os illud tuum pristinum rettulisti. qui primum
qua veneris cum laureatis tuis lictoribus quis scit? quos
tu Maeandros, dum omnis solitudines persequeris, quae
deverticula flexionesque quaesisti? quod te municipium
vidit, quis amicus invitavit, quis hospes aspexit? nonne
tibi nox erat pro die, solitudo pro frequentia, caupona pro
oppido, non ut redire ex Macedonia nobilis imperator sed
ut mortuus infamis referri videretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.