[46]
haec ego semper de vobis expetivi, haec optavi,
haec precatus sum; plura etiam acciderunt quam vellem;
nam ut amitteretis exercitum, numquam me hercule optavi.
illud etiam accidit praeter optatum meum, sed valde ex
voluntate. mihi enim numquam venerat in mentem furorem
et insaniam optare vobis in quam incidistis. atqui
fuit optandum. me tamen fugerat deorum immortalium
has esse in impios et consceleratos poenas certissimas.
nolite enim ita putare, patres conscripti, ut in scaena
videtis, homines consceleratos impulsu deorum terreri furialibus
taedis ardentibus; sua quemque fraus, suum facinus,
suum scelus, sua audacia de sanitate ac mente deturbat;
hae sunt impiorum furiae, hae flammae, hae faces.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.