[44]
sed id tamen
esset humanum. M. Marcellus, qui ter consul fuit, summa
virtute, pietate, gloria militari, periit in mari; qui tamen ob
virtutem in gloria et laude vivit. in fortuna quadam est
illa mors non in poena putanda. quae est igitur poena,
quod supplicium, quae saxa, quae cruces? esse duos
duces in provinciis populi Romani, habere exercitus, appellari
imperatores; horum alterum sic fuisse infrenatum conscientia
scelerum et fraudum suarum ut ex ea provincia
quae fuerit ex omnibus una maxime triumphalis nullam sit
ad senatum litteram mittere ausus. ex qua provincia modo
vir omni dignitate ornatissimus, L. Torquatus, magnis rebus
gestis me referente ab senatu imperator est appellatus, unde
his paucis annis Cn. Dolabellae, C. Curionis, M. Luculli
iustissimos triumphos vidimus, ex ea te imperatore nuntius
ad senatum adlatus est nullus; ab altero adlatae litterae,
recitatae, relatum ad senatum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.