[19]
ego istius pecudis
ac putidae carnis consilio scilicet aut praesidio niti volebam,
ab hoc eiecto cadavere quicquam mihi aut opis aut ornamenti
expetebam. consulem ego tum quaerebam, consulem
inquam, non illum quidem quem in hoc maiali invenire non
possem, qui tantam rei publicae causam gravitate et consilio
suo tueretur, sed qui tamquam truncus atque stipes, si
stetisset modo, posset sustinere tamen titulum consulatus.
Cum enim esset omnis causa illa mea consularis et senatoria,
auxilio mihi opus fuerat et consulis et senatus; quorum
alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus
conversum, alterum rei publicae penitus ereptum. ac tamen,
si consilium exquiris meum, neque ego cessissem et me
ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario
gladiatore et tecum et cum conlega tuo decertandum
fuisset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.