[42]
an ego, si te et
Gabinium cruci suffixos viderem, maiore adficerer laetitia
ex corporis vestri laceratione quam adficior ex famae?
nullum est supplicium putandum quo adfici casu aliquo
etiam boni viri fortesque possunt. atque hoc quidem
etiam isti tui dicunt voluptarii Graeci: quos utinam ita
audires ut erant audiendi; numquam te in tot flagitia
ingurgitasses. verum audis in praesepibus, audis in stupris,
audis in cibo et vino. sed dicunt isti ipsi qui mala
dolore, bona voluptate definiunt, sapientem, etiam si in
Phalaridis tauro inclusus succensis ignibus torreatur,
dicturum tamen suave illud esse seque ne tantulum quidem
commoveri. tantam virtutis vim esse voluerunt ut non
posset esse umquam vir bonus non beatus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.