[40]
quod si non tuis nefariis in hunc
ordinem contumeliis in perpetuum tibi curiam praeclusisses,
quid tandem erat actum aut gestum in tua provincia de quo
ad senatum cum gratulatione aliqua scribi abs te oporteret?
vexatio Macedoniae, an oppidorum turpis amissio, an
sociorum direptio, an agrorum depopulatio, an munitio
Thessalonicae, an obsessio militaris viae, an exercitus
nostri interitus ferro, fame, frigore, pestilentia? tu vero
qui ad senatum nihil scripseris, ut in urbe nequior inventus
es quam Gabinius, sic in provincia paulo tamen quam ille
demissior.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.