[15]
quae enim L. Catilinam
conantem consul prohibui, ea P. Clodium facientem consules
adiuverunt. voluit ille senatum interficere, vos
sustulistis; leges incendere, vos abrogastis; interimere
patriam, vos adflixistis. quid est vobis consulibus gestum
sine armis? incendere illa coniuratorum manus voluit
urbem, vos eius domum quem propter urbs incensa non
est. ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem,
de urbis incendio cogitassent; non enim se tectis
privare voluerunt, sed his stantibus nullum domicilium
sceleri suo fore putaverunt. caedem illi civium, vos servitutem
expetistis. hic vos etiam crudeliores; huic enim
populo ita fuerat ante vos consules libertas insita ut ei
mori potius quam servire praestaret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.