[30]
quae lex privatis hominibus esse lex non videbatur,
inusta per servos, incisa per vim, imposita per
latrocinium, sublato senatu, pulsis e foro bonis omnibus,
capta re publica, contra omnis leges nullo scripta more,
hanc qui se metuere dicerent, consules non dicam animi
hominum, sed fasti ulli ferre possunt? nam si illam legem
non putabatis, quae erat contra omnis leges indemnati civis
atque integri capitis bonorumque tribunicia proscriptio, ac
tamen obstricti pactione tenebamini, quis vos non modo
consules sed liberos fuisse putet, quorum mens fuerit
oppressa praemio, lingua astricta mercede? sin illam vos
soli legem putabatis, quisquam vos consules tunc fuisse
aut nunc esse consularis putet, qui eius civitatis in
qua in principum numero voltis esse non leges, non
instituta, non mores, non iura noritis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.