[23]
tune etiam mentionem facies consulatus aut te fuisse
Romae consulem dicere audebis? quid? tu in lictoribus
et in toga praetexta esse consulatum putas? quae ornamenta
etiam in Sex. Clodio te consule esse voluisti, his tu, Clodiane
canis, insignibus consulatum declarari putas? animo consulem
esse oportet, consilio, fide, gravitate, vigilantia, cura,
toto denique munere consulatus omni officio tuendo, maximeque,
id quod vis nominis ipsa praescribit, rei publicae
consulendo. an ego consulem esse putem qui senatum
esse in re publica non putavit, et sine eo consilio consulem
numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt?
etenim illa iam omitto. Cum servorum dilectus haberetur
in foro, arma in templum Castoris luce et palam comportarentur,
id autem templum sublato aditu revolsis gradibus
a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore
quondam, tum ultore, armis teneretur, cum equites Romani
relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui
non solum iuvare rem publicam sed ne lugere quidem
liceret, cum civis is quem hic ordo adsentiente Italia cunctisque
gentibus conservatorem patriae iudicarat nullo iudicio,
nulla lege, nullo more servitio atque armis pelleretur, non
dicam auxilio vestro, quod vere licet dicere, sed certe silentio:
tum Romae fuisse consules quisquam existimabit?
qui latrones igitur,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.