[32]
etenim1 quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum2, Insubrium,
Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex
Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne
quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit
ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi3 necesse est licere. Vbi
est igitur in4 foedere Gaditano, ne quem populus Romanus
Gaditanum recipiat civitate? nusquam. ac sicubi esset,
lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio
civitatem5 donandi dederat, sustulisset. 'exceptum,' inquit,
'est foedus, “si qvid6 sacrosanctvm est.”' ignosco tibi, si
neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem
tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te
a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Etenim At enim Naugerius (2)
2 Cenomanorum Madv.: genumanhorum P1GE: germanorum P2BH rell.
3 non sit (est Bait.) exceptum ibi suppl. Madv.: ibi necesse est licere ubi non est exceptum Naugerius
4 in suppl. Halm: exceptum Hbς ed. R.: in foed. Gad. exceptum Reid
5 civitate coni. Mueller, fort. recte
6 si quid b ed. V. (§ 33): si quidem codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.