[29]
at ego idem nunc in provinciis decernendis, qui illas
omnis res egi silentio, interpellor, cum in1 superioribus causis
hominis ornamenta adiumento fuerint2, in hac me nihil aliud
nisi ratio belli, nisi summa utilitas rei publicae moveat. nam
ipse Caesar quid est cur in provincia3 commorari velit, nisi
ut ea quae per eum adfecta sunt perfecta rei publicae tradat?
amoenitas eum, credo, locorum, urbium pulchritudo, hominum
nationumque illarum humanitas et lepos, victoriae
cupiditas, finium imperi propagatio retinet. quid illis
terris asperius, quid incultius oppidis, quid nationibus immanius,
quid porro tot victoriis praestabilius, quid Oceano
longius4 inveniri potest? an reditus in patriam habet aliquam
offensionem? utrum apud populum a quo missus5, an
apud senatum a quo ornatus est? an dies auget eius desiderium,
an magis6 oblivionem, ac laurea illa magnis periculis
parta amittit longo intervallo viriditatem? qua re, si
qui hominem non diligunt, nihil est quod eum de provincia
devocent: ad gloriam devocant, ad triumphum, ad
gratulationem, ad summum honorem senatus, equestris ordinis
gratiam, populi caritatem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.