[9]
verum ad istam omnem1 orationem
brevis est defensio. nam quoad aetas M. Caeli dare potuit
isti2 suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde
etiam patris diligentia disciplinaque munita. qui ut huic
togam virilem3 dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum
sit quantum vos existimatis4; hoc dicam, hunc a patre continuo
ad me esse deductum — nemo hunc M. Caelium in
illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in
M. Crassi castissima domo cum artibus honestissimis
erudiretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.