[15]
itaque a maledictis impudicitiae1 ad coniurationis invidiam
oratio est vestra delapsa2. posuistis enim, atque id tamen
titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam3
Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non
haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio.
qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus
naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est
in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa
de re minime dubia loquor; hoc tamen4 dico. non modo
si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris
fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam
suam potissimum commendare voluisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.