[69]
hic etiam
miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit1
fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem
non cadere videatur. audita2 et percelebrata sermonibus
res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim
vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum,
certe a Caelio quidem3 non est factum4 — quid enim attinebat? — est
enim ab aliquo adulescente fortasse5 non tam
insulso quam inverecundo6. sin autem est fictum, non illud
quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium;
quod profecto numquam hominum sermo atque
opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua
dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.