[65]
potueruntne magis1 tempore prosilire quam cum
Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem?
quae cum iam erat tradita servis, si evasissent2 subito ex
balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent,
imploraret hominum3 fidem atque a se illam pyxidem traditam
pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent?
vidisse se dicerent? primum ad se vocarent4 maximi facinoris
crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco
conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur
ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret,
manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo
iam5 exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur,
fugit aliquis e manibus, dein6 scabilla concrepant, aulaeum
tollitur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.