[64]
velut1 haec tota fabella2
veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine
argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid
enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos3 ut et
comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis
esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? qui
minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit
ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi4
positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius
teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset.
hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum5 provincia
qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere
prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant
ad hoc6 rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum,
ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.