[14]
hac ille tam varia multiplicique natura cum
omnis omnibus ex1 terris homines improbos audacisque
conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie
quadam virtutis adsimulatae2 tenebat. neque3 umquam ex
illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset,
nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis4
et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio,
iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat.
est enim commune cum multis et cum quibusdam5 bonis.
me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum
et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus
amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius
quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi.
cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius,
magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam
in eodem homine me quoque erroris mei paenitet,
quam ut istius6 amicitiae crimen reformidet.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.