[6]
ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad
hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio
demanavit1 ad existimationem hominum paulo latius commendatione
ac iudicio meorum.
nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium
accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque
celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius
ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim
ista maledicta pervolgata in2 omnis quorum in adulescentia
forma et species3 fuit liberalis. sed aliud est male dicere,
aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat,
hominem4 notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio
autem nihil habet propositi praeter contumeliam;
quae si petulantius iactatur5, convicium, si facetius, urbanitas
nominatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.