[57]
cui denique commisit, quo
adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum
facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris?
sic enim est obiectum1. et erat tam demens is2 cui
vos ingenium certe tribuitis3, etiam si cetera inimica oratione
detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret?
at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne4
quos intellegebat non communi condicione servitutis uti
sed5 licentius liberius familiariusque6 cum domina vivere7?
quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius
modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in
qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae8
libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac
flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia
committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in9
voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum
etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id
igitur Caelius non videbat?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.