[12]
at1 studuit Catilinae, cum
iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc
idem ex omni ordine2 atque ex omni aetate fecerunt. habuit
enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum
non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur
hominibus improbis multis; et quidem optimis se
viris deditum esse simulabat3. erant apud illum inlecebrae
libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli
ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum4; vigebant
etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale
monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque
atque5 inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque
conflatum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.