[32]
sed intellegis
pro tua praestanti prudentia, Cn. Domiti, cum hac sola rem
esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non
dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit,
petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum
sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere
remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.1
Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni
facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus?
quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi
inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem2 volui dicere;
semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar
quam me mea fides et causa ipsa coget3: nec4 enim muliebris
umquam inimicitias mihi5 gerendas putavi, praesertim cum
ea6 quam omnes semper7 amicam omnium potius quam
cuiusquam inimicam putaverunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.