[72]
M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur?
cui neque proprium quaestionis crimen1 obicitur nec vero
aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum2 vestra
severitate coniunctum. cuius prima aetas disciplinae dedita3
fuit eisque artibus quibus instruimur4 ad hunc usum forensem,
ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem.
Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum
imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis5 studiis
aequalium6 ut eundem quem optimi ac nobilissimi
petere cursum laudis videretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.