[30]
itaque ego1
severitati tuae ita2 ut oportet respondere non audeo. erat
enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque
petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil3 utor aetatis,
concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua4 est
invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae,
libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen5 ne
huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant.
atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in
hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non
recuso.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.