[63]
atque equidem vehementer
exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto
deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati.
sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint
talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint
ut in balneas contruderentur1, quod illa nisi a viris honestissimis
ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam
impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum
testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite.
'in balneis delituerunt2.' Testis egregios! 'dein temere
prosiluerunt.' homines temperantis3! sic enim fingitis,
cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur
tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos
praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam
manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque
ex4 illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse.
O magnam vim5 veritatis, quae contra hominum6 ingenia,
calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias
facile se per se ipsa7 defendat!
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.