[56]
reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec1
principium invenire neque evolvere2 exitum possum. quae
fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare
vellet3 Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne
crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique
fecisset mentionem, si hic nullius4 nomen detulisset? quin
etiam L. Herennium5 dicere audistis verbo se molestum non
futurum fuisse Caelio6, nisi iterum eadem de re suo familiari
absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum
facinus nullam ob7 causam esse commissum? et vos non
videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi
fuisse causa8 videatur?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.