[55]
sed cur diutius vos,
iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque
percipite atque1 omnia diligenter testimoni verba cognoscite.
recita. “L. Luccei testimonium2.” quid exspectatis amplius?
an aliquam3 vocem putatis ipsam pro4 se causam et veritatem
posse5 mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius
causae oratio, haec una6 vox veritatis. in crimine ipso nulla
suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum
esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis;
nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur
ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex
libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse7
scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis8,
offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando
devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione
ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse
crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium
dixisse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.