[54]
sed haec quae sunt
oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum
sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum
aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata1 proferri
viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim,
iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi
facile esse patiamini, L. Lucceium2, sanctissimum hominem
et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque
in3 fortunas suas neque non4 audisset inlatum a M. Caelio5
neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate
praeditus, illis studiis, illis artibus6 atque doctrina illius
ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat,
neglegere potuisset et, quod facinus in7 alienum hominem
intentum8 severe acciperet, id omisisset curare in hospitem9?
quod per ignotos actum si comperisset10 doleret, id a suis
servis11 temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve12
publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae13
coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo
non praetermitteret14, id homo eruditus in15 insidiis doctissimi
hominis dissimulandum putaret?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 elaborata ς, Ant. Augustinus: laborata Pπψ
3 in famam atque in (in om. δ) σδ: infamat atque Pπ
6 illis artibus Tς, Lambinus: artibus Pπδ
10 si comperisset Tς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h
12 locisque T
13 domi suae Tς: suae domi Pπδ
14 praetermitteret Tςb1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2hψ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.