[45]
Audistis cum pro se diceret, audistis antea cum
accusaret — defendendi haec causa, non gloriandi loquor1 —
genus orationis, facultatem, copiam sententiarum atque verborum,
quae vestra prudentia2 est, perspexistis. atque in eo
non solum ingenium elucere eius videbatis, quod saepe,
etiam si industria non alitur, valet tamen ipsum suis viribus,
sed inerat, nisi me propter benivolentiam forte fallebat, ratio
et bonis artibus instituta et cura et vigiliis elaborata. atqui3
scitote, iudices, eas cupiditates quae obiciuntur Caelio
atque haec studia de quibus disputo4 non facile in eodem
homine esse posse. fieri enim non potest ut animus libidini
deditus, amore, desiderio, cupiditate, saepe nimia copia,
inopia etiam non numquam impeditus hoc quicquid est
quod nos facimus in dicendo, quoquo modo facimus, non5
modo agendo verum etiam cogitando possit sustinere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.