[39]
dicet aliquis: 'haec igitur est1 tua disciplina? sic tu
instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum
parens2 commendavit et tradidit, ut in amore3 atque in voluptatibus
adulescentiam suam conlocaret, et ut4 hanc tu vitam
atque haec studia defenderes?' ego, si quis5, iudices, hoc
robore animi atque hac indole virtutis ac6 continentiae fuit
ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae7 cursum
in labore corporis atque in8 animi contentione conficeret,
quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non
ludi, non convivium9 delectaret10, nihil11 in vita expetendum
putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum,
hunc mea sententia divinis quibusdam bonis
instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse
arbitror Camillos, Fabricios12, Curios13, omnisque eos qui haec
ex minimis tanta fecerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.