[38]
huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla1
cupiditate inductum de via decessisse. quid signi? nulli
sumptus, nulla iactura, nulla versura. at fuit fama. quotus
quisque2 istam effugere potest, praesertim3 in tam maledica
civitate? vicinum eius mulieris miraris male audisse cuius
frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit?
leni vero et clementi patre4 cuius modi ille est:
“fores ecfregit5, restituentur; discidit
vestem, resarcietur,
” Caeli6 causa est expeditissima. quid enim esset in quo se non facile defenderet? nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius quae se omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum7 semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium commearent, quae etiam aleret adulescentis et parsimoniam patrum suis sumptibus sustineret8; si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem si quis9 hanc paulo liberius salutasset?