[37]
redeo nunc ad te, Caeli, vicissim ac mihi auctoritatem
patriam severitatemque suscipio. sed dubito quem patrem
potissimum sumam, Caecilianumne aliquem vehementem
atque durum:
nunc enim demum mi1 animus ardet, nunc meum cor
cumulatur ira2
aut illum:
O infelix, o sceleste!
ferrei sunt isti patres:
egone quid dicam, quid velim3? quae tu omnia
tuis foedis factis facis ut nequiquam velim,
vix ferendi. diceret talis pater: 'cur te in istam vicinitatem
meretriciam contulisti? cur inlecebris cognitis non
refugisti?'
“cur alienam4 ullam mulierem nosti? Dide ac dissice;
per me tibi5 licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi6.
mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.
”
per me tibi5 licet. si egebis, tibi dolebit, non mihi6.
mihi sat est qui aetatis quod relicuom est oblectem meae.
”