[16]
quod haud scio
an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium1,
quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam
enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese2 isto
infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret,
neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse
sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum
ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus
crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me
invito facit, tamen est eius modi cupiditas3 ut magis insectari
alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.