[33]
sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum
severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter
et urbane. si1 illo austero more ac modo, aliquis mihi ab
inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula2 qua
ista delectatur sed illa3 horrida quam in statuis antiquis
atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui4
pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat
igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille;
minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui
profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier,
quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid
cum alieno? cur aut tam familiaris5 fuisti ut aurum commodares6,
aut tam inimica ut venenum timeres? non
patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum7,
non abavum, non atavum8 audieras consules fuisse;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 si Ernesti: sin BPπδ: si enim Bährens
2 hac barbula ex barbula illa ςB
3 sed illa ςB: sed ex illa cett.
5 familiaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ςB: famil. huic Pπδ
7 non proavum ςB: proavum cett.
8 non abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ςB: atavum cett.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.