[29]
sed tu mihi
videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam
Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est
orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo
proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est
accusare luxuriem. dies iam me deficiat1, si quae dici in
eam sententiam possunt2 coner3 expromere; de corruptelis,
de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio
est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista4 proponas, res
tamen ipsa et copiose5 et graviter accusari potest. sed
vestrae sapientiae, iudices, est6 non abduci ab reo nec, quos
aculeos habeat7 severitas gravitasque vestra, cum eos accusator
erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in
hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum
vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.