[8]
scilicet aspera mea natura, difficilis aditus, gravis
vultus, superba responsa, insolens vita; nemo consuetudinem
meam, nemo humanitatem, nemo consilium, nemo
auxilium requirebat; cuius desiderio1, ut haec minima dicam,
forum maestum, muta curia, omnia denique bonarum artium
studia siluerunt. sed nihil sit factum mea causa: omnia
illa senatus consulta, populi iussa, Italiae totius, cunctarum
societatum, conlegiorum omnium decreta de me rei publicae
causa esse facta fateamur. quid ergo, homo imperitissime
solidae laudis ac verae dignitatis, praestantius mihi potuit
accidere? quid optabilius ad immortalitatem gloriae atque
in2 memoriam mei nominis sempiternam, quam omnis hoc
civis meos iudicare, civitatis salutem cum unius mea salute
esse coniunctam?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.