[36]
eripueras senatui provinciae decernendae
potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem:
quae numquam sibi populus Romanus appetivit,
qui numquam1 senatui2 summi consili gubernationem auferre
conatus est. age, factum est horum aliquid in aliis:
raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem:
quis legatos umquam audivit sine senatus consulto?
ante te nemo, post continuo fecit idem3 in duobus prodigiis
rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus,
quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam
vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios
docere voluisti. ob hasce omnis res sciasne te severissimorum
hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum
et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum,
nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam4
tribum Sergiam perdidisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.